Pueris audientibus, magister recitare de barbaris et tempestate incipit.
“Sole occidente, e portu Africae parva navis egreditur. In nave parva, multi homines insunt. Non tantum homines sed quoque feminae, pueri et puellae insunt. Gubernatori, cuius navis mala est et qui bene gubernare non potest,ii multos nummos dant”
Sextus: “Quo navigat navis?”
Magister respondit: “Navis parva in Mare Nostro ad Syracusam homines vehit. Mare Nostrum inter Italiam et Africam interest.”
“Nox est et multae nubes in caelo sunt. Stellae vix intueri possunt. Vento forti flante, mare turbidum esse incipit. Magni fluctus navem, quae mala est, pulsant. Homines parva voce deos invocant. Alter invocat unum deum, alter invocat alterum deum.”
Marcus quot dei sint Magistrum interrogat.
Magister multos deos esse dicit. “Sed homines navis parvae duo deos invocant.”
“Uterque deus melior est?”
“Neuter deus melior est, aeque est. Uterque deus bonus est et a hominibus amatur. Uterque deus eandem rem dicit.”
“Homines in nave perterriti sunt et a eorum oculis lacrimae labuntur. Matres pueros complectantur. Alteri in mare se iactant, alteri e nave labuntur.”
“Multo post, mare non turbidum fit et ventus non forte flat. Non omnes homines animas spirant.”
“Sole oriente homines barbari Italiam intuentur et corda eorum laetantur.
Ii sciunt alteram tempestatem eos opperiri sed dum vita est, spes est.”
Roberta F. Rosati (2F)