De nostrae aetatis oblectationum mutatione

Tempo di lettura: 2 min
Visio remota

Visio remota

 Exordimur explicando hanc effrenatam positamque aetatem  in aemulatione esse.  Raro enim oblectationibus tempus nobis est. Sed habemus  aliquos modos et res ut oblectemur.

 Una ex his, quae vulgatissima sed ieiunissima est, “visio remota” appellatur. Haec res spectacula conspicere permittit. Familiae eam domi ponunt et post cenam spectant. Portentum dictu, sed multa sunt huius rei vitia: primum eorum rusticitas  ac stultitia numerosorum spectaculorum; preatera qui recitant in istis a principibus rei publicae, ut per spectacula quod hi volunt dicant, corrumpuntur.

 Aliqua spectacula antea aguntur et illa machina, quae spectacula recordatur,  observantur. Ludi deinde, in antea preparata loca, per hanc machinam aguntur, et eos multi homines  spectant . Cum hoc modum agendi difficilis esset, homines qui machinam ducere possunt pauci essent, et quia spectacula in hoc modo  acta multas virtutes possident, probantur a numerosis hominibus. Hac ars agendi “immago in motu” appellatur. Sed pauca sunt spectacula quae ingenium animant et igitur diligenter spectacula spectanda eligere necesse est.

Sed libri theatrumque non mortui sunt: aliqui homines, scribentes libros, tragoedias atque comoedias, relinquunt. Multi non sunt homines qui oblectatione legunt vel scenas spectant. Deinde argumenta librorum spectaculorumque adeo mutaverant ut pleraequae historiae scriptae periculorum ac fascinorum plenae sunt.

Eruditio, scientia et artes liberales iam studium paucorum sunt. Renovatio progressusque hominibus commoda atque emolumenta dederunt sed homines minus subtiles reddiderunt. Effrenati quoque! Obliti sumus quiei ac contemplationis virtutis; plane quod vehementer concupiscimus non animadvertimus cum id proximum nobis est. Vel, fortasse, neque cognoscimus quod vere quaerimus. Saepe morari et nosmet audire melius est quam frustra aliquem modum ad oblectandum quaerere.

A Jan Buszejko scriptum

4640cookie-checkDe nostrae aetatis oblectationum mutatione